
|

|

|

|

|

|
QUI SIMUS
Quod diu in votis fuit, quod plures spe numquam deficienti ominati sunt, optaverunt, cupiverunt, est ad effectum tandem aliquando deductum: ab audaci iuvenum manu conditus est circulus Latinus Panormitanus, quem in hoc Latine loquentium firmamento, splendidissimis luminibus iam collustrato, haud illucidum fore sidus speramus.
De circuli nostri propositis per primam congregationem rettulit Lucas noster: Latinitatis fontes in primis colere volumus et Latine exerceri, at non eo modo qui in scholis nostris longe praevalere videtur. Tales exercitationes non habebimus quales scholarum discipuli, qui lexicis nisi et grammaticis libris Latinorum scriptorum fragmentula in Italicum solummodo sermonem vertere conantur, sed vividiore procedemus modo. Linguae Latinae usus in sessionibus nostris proponetur, quo gradatim adducamur ad sensus nostros verbis Latinis scriptisve exprimendos.
Participes circuli statutis intervallis in sede nostra congregabimur, Latine colloquemur, ludemus, cenabimus, peregrinabimur, nec umquam inter nos vigebunt linguae vernaculae. Sede nostra interretiali scripta brevia vulgabimus quae nonnullius sint momenti, ut speramus, nec umquam artis rhetoricae sint exercitationes in aurium solummodo delectamentum conscriptae. Vivo praeterea linguae Latinae usui vulgando favebimus ut inter gentes incepta et aliena et nostra quam latissime innotescant.
Nec urbis nostrae incolis advenisque, si qui forte sese huc contulerint, occasiones deesse volumus Latine loquendi et civilem cultum experiendi quem mirabilis Romanorum sermo per saecula innumera in omnes orbis terrarum partes propagavit. Acroases indicemus, colloquia feriasque quibus a grammaticis exercitationibus ad totius Latinitatis cultum pro modulo nostro percipiendum gradatim adducamur.
Humanitas hic semper vigeat, iurgia vero maligna, lites, simultates, superbia, vitia omnia procul sunto a nobis. Suam quisque modeste navato operam ut amicitiae novae - quales Latina lingua alere solet - inter nos et cum aliis Latinitatis cultoribus oriantur, firmentur, vigeant in aevum.
Vos vero omnes valeatis laetemini floreatis quam diutissime!
C. L. P.
|
|

|

|

|