LOCUTORIUM

Felici cursu in locutorium Circuli Latini Panormitani pervenistis, in locutorium primum totius terrarum orbis in quo Latine loquendum sit! Hic aliis hospitibus obviabis quibuscum tamquam cum praesentibus colloquaris. Numquam tam facile fuit, celere atque iucundum Latine loqui.

Ut consortii nostri particeps fias, satis est ut subnotes. Si nomen iam dedisti, locutorio statim uti poteris, aliter nexus tibi deprimendus erit quo ad subscriptionis scidulam pervenias. Agnomen quodlibet tibi eligas oportebit quod nemo prius sibi elegerit et signum quod arcanum maneat, inscriptio quoque electronica tua loco apto erit describenda; turpia scilicet non admittentur. Si quid est de Locutorii usu quod minime liqueat, paginam auxiliarem quaesumus inspicias, quam evolvere poteris si ad pedem huius paginae verbum "explicatio" muris ictu tetigeris.

Locutorium nostrum speramus vobis iucundum fore!


ADITUS EXPLICATIO