EVENTA

 2010   2009   2008   2007   2006   2005   2004   2003   2002 
 

CONVENTUS IN ANNUM MMIXUM INDICTI

AESTIVA ROMAE LATINITAS, id est cottidianae praelectiones quibus P. Reginaldus Foster OCD, ab epistulis Summi Pontificis, discipulos Latine docebit, in monte Ianiculo, iuxta ecclesiam Sancti Pancratii hoc quoque anno, ut nobis auditum est, mensibus Iulio et Augusto, in Urbe videlicet ipsa, habebitur. Interrogandus est moderator idemque magister eximius P. Reginaldus Foster OCD, Piazza S. Pancrazio 5A, IT-00152 Roma (tel. +39/06/58540206).

ITER ROMANUM instituti cui nomen SALVI (Septemtrionale Americanum Latinitatis Vivae Institutum) kalendis Iuliis incohabitur et postridie nonas Iulias finietur (1-8.VII). Quod hac pagina nuntiatum est, ex qua aditus ad inscriptionis scidulam mox dabitur.

CONVENTICULUM LATINUM LEXINTONIENSE in studiorum universitate Kentuckiana moderante professore Terentio Tunberg pridie nonas Iulias incohabitur et pridie idus Iulias finietur (6-14.VII). Qui plura de hac re cupiant comperire, paginam hanc Latinam interretis aperiant. Qui vero nomina sua dare cupiant, ad ipsum moderatorem professorem Tunberg quam primum scribant, ut inter participes horum colloquiorum annumerentur.

RUSTICATIO Latine loquentium, id est praelectiones per quas discipuli iam in Latine loquendo aliquantulum progressi Latinitate merguntur, quas instituit Septemtrionale Americanum Latinitatis Vivae Institutum (SALVI), in Oppido Caroli, quod in Virginia Occidentali situm est, a die III° a. Idus Iulias ad XIIIum a. kal. Augustas (13-20.VII) habebitur. Quod hac pagina nuntiatum est, ex qua aditus ad inscriptionis scidulam mox dabitur.

FERIAE LATINAE FERIGOLETENSES XXVIae sub auspiciis Operis Fundati quod Latinitas nuncupatur in deversorio abbatiae Sancti Michaelis, haud longe ab urbe Avennione, postridie idus Iulias incohabuntur et a. d. Xum kalendas Augustas absolventur (16-23.VII). Cuius rei nuntius hac interretis pagina datur.

RUSTICATIO tironum, id est praelectiones per quas discipuli primis elementis egentes Latinitate merguntur, quas instituit Septemtrionale Americanum Latinitatis Vivae Institutum (SALVI), in Oppido Caroli, quod in Virginia Occidentali situm est, a die XIII° ad VIIum a. kal. Augustas (20-26.VII) habebitur. Quod hac pagina nuntiatum est, ex qua aditus ad inscriptionis scidulam mox dabitur.

SEPTIMANA LATINA AMOENEBURGENSIS XXIa, ut par est, Amoeneburgi, qui locus haud multum distat ab urbe Marburgo, a die VIII° a. kalendas ad ipsas kalendas Augustas (25.VII-1.VIII) celebrabitur. Septimanam Anglicis verbis hic descriptam videbitis et scidulam exarandam hic.

SEMINARIUM HELVETICUM Societatis Latinae Saravipontanae Morsaci in Helvetia a die IV° a. nonas ad VIum a. idus Augustas (2-8.VIII) celebrabitur, ut hac pagina nuntiatum est. Scribant quicumque participare cupiunt, si serissime duobus mensibus ante initium, ad Societatem Latinam, Universität - FR 5.2, Postfach 151150, DE-66041 Saarbrücken.

SEMINARIUM LVPAe VINDOBONENSE MMIXum Vindobonae in capite videlicet Austriae postridie kal. Augustas incohabitur et a.d. VI idus Augustas finietur (2-8.VIII). Una cum LVPAE praeside mag. Inga Pessarra - Grimm moderabuntur Barbara Dowlasz, Dagmar Weltin, Prof. Kurt Smolak, qui omnes si per epistulas rogati erunt, libenter rescribent. Praeconium vero sede hac evulgatum est.

SEMINARIUM TREVERICUM Societatis Latinae Saravipontanae Augustae Treverorum in Germania a die XVII° ad XIum a. kalendas Septembres (16-22.VIII) celebrabitur, ut hac pagina nuntiatum est. Scribant quicumque participare cupiunt, si serissime duobus mensibus ante initium, ad Societatem Latinam, Universität - FR 5.2, Postfach 151150, DE-66041 Saarbrücken.

MELISSAE ITER LATINUM idemque maritima lustratio litoris Turcici et insulae Rhodi, quo itineris et seminarii Latini commoda mirabiliter coniungentur, a. d. XIum kalendas Septembres incohabitur et a. d. IVum finietur (22-29.VIII). Qua de re Melissae sedes hic luculenter refert. Vestras vero epistulas interrogatorias nulla interposita mora sub hac inscriptione electronica detis oportet.

XII ACADEMIAE LATINITATI FOVENDAE CONVENTUS omnium gentium, quem totus orbis Latinus avidissime exspectat, cui titulus Ad fines imperii Romani anno bismillesimo cladis Varianae, Ratisbonae in Germania a die XVII° ad diem XIIIum a. kal. Octobres (15-19.IX) huius anni habebitur. Conventus moderatores erunt clarissimi professores Jan Wilhelm Beck, Nicolaus Sallmann, Valahfridus Stroh, Tuomo Pekkanen et Theodoricus Sacré, acroases vero habebunt professores academici et Latinitatis cultores peritissimi ex omnibus gentibus. Quibus de rebus conventus ipsius sedem interretialem adire vobis licet vel ad ipsum ministrum electronicas epistulas mittere.