EVENTA

 2010   2009   2008   2007   2006   2005   2004   2003   2002 
 

CONVENTUS IN ANNUM MMVIIIUM INDICTI

L.V.P.A.e BIDUUM XXXIum de vita Sancti Martini a. d. XIIIum et XIIum idus Maias (19-20.IV) duce propraeside Hasso Geißler in instituto c. n. LVHS Freckenhorst (prope Monasterium) celebrabitur. Interroganda est Lupae moderatrix Inga Pessarra Grimm. Rei vero nuntius ipse in sede Lupana hic adhuc invenitur.

AESTIVA ROMAE LATINITAS, id est cottidianae praelectiones quibus P. Reginaldus Foster OCD, ab epistulis Summi Pontificis, discipulos Latine docebit, in monte Ianiculo, iuxta ecclesiam Sancti Pancratii hoc quoque anno, ut nobis auditum est, mensibus Iulio et Augusto, in Urbe videlicet ipsa, habebitur. Interrogandus est moderator idemque magister eximius P. Reginaldus Foster OCD, Piazza S. Pancrazio 5A, IT-00152 Roma (tel. ++39/06/58540206). Nonnulla etiam scitu digna enarrat optima discipula in pagina hac.

COLLOQUIA LATINA LEXINTONIENSIA in studiorum universitate Kentuckiana moderante professore Terentio Tunberg nonis Iuliis incohabuntur et pridie idus Iulias finientur (7-14.VII). Qui plura de hac re cupiant comperire, paginam hanc Latinam interretis aperiant. Qui vero nomina sua dare cupiant, ad ipsum moderatorem professorem Tunberg quam primum scribant, ut inter participes horum colloquiorum annumerentur.

FERIAE LATINAE FERIGOLETENSES XXVIae sub auspiciis Operis Fundati quod Latinitas nuncupatur in deversorio abbatiae Sancti Michaelis, haud longe ab urbe Avennione, a die XV° ad diem VIIIum a. kalendas Augustas celebrabuntur (18-25.VII). De hac re si plura comperire vis, ad ipsam moderatricem scribas Mariam Antoninam Avich. Ceterum nuntius brevis rei Gallice hic datur.

SEMINARIUM HELVETICUM Societatis Latinae Saravipontanae, quod post obitum doctoris P. Caelestis Eichenseer recolendae memoriae doctrix Sigrides Albert suscepit moderandum, Morsaci in Helvetia a die XIII° ad VIIum a. kalendas Augustas (20-26.VII) celebrabitur, ut hac pagina nuntiatum est. Scribant quicumque participare cupiunt, si serissime duobus mensibus ante initium, ad Societatem Latinam, Universität - FR 5.2, Postfach 151150, DE-66041 Saarbrücken.

CONVENTUS cui nomen LITTERARVM VIS: omnium gentium seminaria de litterarum virtutibus penitus intelligendis, quem Vivarium novum cum optimatibus consociatis totius orbis Latini indixit, Segedini in Hungaria a die IX° a. kalendas Augustas ad easdem kalendas (24.VII-1.VIII) habebitur, ut his paginis nuntiatum est, quibus omnia plane dilucide Latineque explicata sunt.

SEMINARIUM TREVERICUM Societatis Latinae Saravipontanae, quod post obitum doctoris P. Caelestis Eichenseer recolendae memoriae doctrix Sigrides Albert suscepit moderandum, Augustae Treverorum in Germania a die III° a. nonas ad Vum a. idus Augustas (3-9.VIII) celebrabitur, ut hac pagina nuntiatum est. Scribant quicumque participare cupiunt, si serissime duobus mensibus ante initium, ad Societatem Latinam, Universität - FR 5.2, Postfach 151150, DE-66041 Saarbrücken.

MELISSAE ITER LATINUM idemque CONSTANTINOPOLITANUM, quo itineris et seminarii Latini commoda mirabiliter coniungentur, die VII° a. idus Augustas incohabitur et idibus Augustis finietur (7-13.VIII). Qua de re Melissae sedes hic luculenter refert. Vestras vero epistulas interrogatorias sub hac inscriptione electronica detis oportet.

L.V.P.A.e SEMINARIUM XVum ubi (Dresdae?) quandoque futurum sit ne moderatoribus quidem ipsis satis innotuit. Hac ergo de re satius erit moderatricem ipsam Ingam Pessarra Grimm interrogare et hanc paginam saepe invisere.

SEPTIMANA LATINA AMOENEBURGENSIS XXa non Amoeneburgi, sed Domi Caroli (Karlsheim) intra fines municipii quod vulgo Kirchähr appellatur, ut nobis auditum est, celebrabitur. Dies tamen nondum innotuerunt, sed mox hac interretis pagina Anglica vulgabuntur, qua dabitur copia scidulae exarandae.