
|

|

|

|

|

|
EVENTA
CONVENTUS IN ANNUM MMVIIUM INDICTI
III JORNADAS DE CULTURA CLASICA, conventus doctissimorum Hispanorum et omnium gentium procul dubio Latine magna ex parte habebitur, cum adfuturi sint excellentissimi Latinitatis vivae fautores. Conventum ergo nolite praeterire qui in oppidis Almedinilla et Priego de Córdoba vulgo nuncupatis ab idibus Aprilibus usque ad diem XVIIum a. kalendas Maias (13-15.IV) celebrabitur. De quo paginam hanc inspicere vobis licebit.
L.V.P.A.e BIDUUM XXIXum de itineribus in orientem celebrabitur a. d. IVum et IIIum idus Maias (12-13.V) duce d.re Matth. Laarmann in instituto c. n. LVHS Freckenhorst (prope Monasterium). Interroganda est Lupae moderatrix Inga Pessarra Grimm. Plura vero in ipsa sede Lupana hic procul dubio innotescent.
AESTIVA ROMAE LATINITAS, id est cottidianae praelectiones quibus P. Reginaldus Foster OCD, ab epistulis Summi Pontificis, discipulos Latine docebit, in monte Ianiculo, iuxta ecclesiam Sancti Pancratii hoc quoque anno, ut nobis auditum est, incohabitur pridie nonas Iunias et absolvetur a. d. Vum kalendas Augustas (4.VI-28.VII), in Urbe videlicet ipsa. Interrogandus est moderator idemque magister eximius P. Reginaldus Foster OCD, Piazza S. Pancrazio 5A, IT-00152 Roma (tel. ++39/06/58540206). Nonnulla etiam scitu digna enarrat optima discipula in pagina hac.
HVMANITAS, omnium gentium conventus de humanitate nostra aetate restituenda Instituto Philosophiae Studiis provehendis patrocinante, Vivario Novo et opere fundato, cui nomen Mnemosyne foventibus, Sodalitate, quae PHILIA compendiariis litteris inscribitur ordinante, inde ab idibus Iuliis usque ad diem XIum a. kalendas Augustas (15-22.VII) in urbe Neapoli celebrabitur. Quo de incepto gravissimo sedes conventus ipsius nuntios plures fert, ad quam litteras etiam interrogatorias mittere vobis licebit.
FERIAE LATINAE FERIGOLETENSES VIIIae sub auspiciis Operis Fundati quod Latinitas nuncupatur in deversorio abbatiae Sancti Michaelis, haud longe ab urbe Avennione, a die XV° ad diem VIIIum a. kalendas Augustas celebrabuntur (18-25.VII). De hac re si plura comperire vis, ad ipsam moderatricem scribas Mariam Antoninam Avich. Ceterum nuntius brevis rei Gallice hic datur.
SEMINARIUM HELVETICUM Societatis Latinae Saravipontanae Morsaci in Helvetia moderante doctore P. Caelesti Eichenseer, adiutoriam suppeditante operam doctrice Sigride Albert, a die XI° ad Vum a. kalendas Augustas (22-28.VII) celebrabitur, ut hac pagina nuntiatum est. Scribant quicumque participare cupiunt, si serissime duobus mensibus ante initium, ad Societatem Latinam, Universität - FR 5.2, Postfach 151150, DE-66041 Saarbrücken.
CONVENTICULUM AESTIVUM LEXINTONIENSE SEPTIMUM in studiorum universitate Kentuckiana moderante professore Terentio Tunberg a. d. VIIum kalendas Augustas incohabitur et postridie kal. Augustas finietur (26.VII-2.VIII). Qui plura de hac re cupiant comperire, paginam hanc Latinam interretis aperiant. Qui vero nomina sua dare cupiant, ad ipsum moderatorem professorem Tunberg scribant.
L.V.P.A.e SEMINARIUM XIVum Cracoviae a. d. Vum kalendas Augustas incohabitur et pridie nonas Augustas (28.VII-4.VIII) finietur. Moderabitur cum praeside LVPAE mag. Inga Pessarra Grimm vir doctus Martin Loch. Praeconium sede hac Lupana iam vulgatur.
SEPTIMANA LATINA AMOENEBURGENSIS XIXa non Amoeneburgi, sed alibi, ut nobis auditum est, a. d. Vum kalendas Augustas incohabitur et pridie nonas Augustas (28.VII-4.VIII) finietur. Qua de re pagina haec interretis Anglica mox procul dubio plura referet et indidem dabitur copia scidulae exarandae.
SEMINARIUM BELGICUM Societatis Latinae Saravipontanae in abbatia Maredsolensi, quae haud multum distat ab urbe Namurco, moderante doctore P. Caelesti Eichenseer, adiutoriam suppeditante operam doctrice Sigride Albert, nonis Augustis incohabitur et a. d. IIIum idus Augustas finietur (5-11.VIII), ut hac pagina nuntiatum est. Quod qui participare cupiunt, scribant ad Societatem Latinam, Universität - FR 5.2, Postfach 151150, DE-66041 Saarbrücken.
MELISSAE SYMPOSIVM ARVERNUM sub auspiciis Academiae Latinitati Fovendae in vetere Gallico oppido Sancti Flori (vulgo Saint-Flour) a die X° ad IIIum a. kalendas Septembres (23-30.VIII) celebrabitur. Qua de re Melissae sedes hic luculenter refert. Vestras vero epistulas interrogatorias sub hac inscriptione electronica detis oportet.
|
|

|

|

|