EVENTA

 2008   2007   2006   2005   2004   2003   2002 
 

CONVENTUS IN ANNUM MMVIUM INDICTI

L.V.P.A.e BIDUUM XXVIIum de Indianis apud scriptores Iesuitas celebrabitur a die XIII° ad XIIum a. kal. Iunias (20-21.V) in instituto c. n. LVHS Freckenhorst (prope Monasterium). Interroganda est Lupae moderatrix Inga Pessarra Grimm. Plura vero in ipsa sede Lupana hic procul dubio innotescent.

AESTIVA ROMAE LATINITAS, id est cottidianae praelectiones quibus P. Reginaldus Foster OCD, ab epistulis Summi Pontificis, discipulos Latine docebit, in monte Ianiculo, iuxta ecclesiam Sancti Pancratii hoc quoque anno, ut nobis auditum est, mense Iunio et Iulio Romae habebitur. Interrogandus est ipse moderator P. Reginaldus Foster OCD, Piazza S. Pancrazio 5A, I-00152 Roma (tel. ++39/06/58540206). Nonnulla etiam scitu digna enarrat optima discipula in pagina hac.

CONVENTICULUM AESTIVUM LEXINTONIENSE SEXTUM in studiorum universitate Kentuckiana moderante professore Terentio Tunberg postridie idus Iulias incohabitur et a. d. Xum kal. Augustas finietur (14-23.VII). Qui plura de hac re cupiant comperire, paginam hanc Latinam interretis aperiant. Qui vero nomina sua dare cupiant, ad ipsum moderatorem professorem Tunberg scribant.

XI ACADEMIAE LATINITATI FOVENDAE CONVENTUS omnium gentium, quem totus orbis Latinus cupidissime exspectat, cui titulus Qualis fuerit activa Linguae Latinae institutio a saeculo XIV usque ad nostram aetatem, Alcannitii in Aragona et Ampostae in Catalonia a die IX° ad diem Vum a. kal. Augustas (24-28.VII) huius anni MMVIi habebitur. Conventus moderatores erunt Iosephus Maria Maestre et Ioachimus Pascual Barea, clarissimi professores Gaditani, acroases vero habebunt professores academici et Latinitatis cultores peritissimi ex omnibus gentibus, quos inter Bruno Luiselli, Thomas Pekkanen, Theodoricus Sacré, Nicolaus Sallmann. Quibus de rebus conventus ipsius sedem interretialem adire vobis licet vel ad ipsum ministrum alterum sive alterum electronicas epistulas mittere, vel etiam bombycinas ad hanc inscriptionem: Instituto de Estudios Humanísticos, XI Conventus ALF, Plaza de España 1, E-44600 Alcañiz.

SEMINARIUM HELVETICUM Societatis Latinae Saravipontanae Morsaci in Helvetia moderante doctore P. Caelesti Eichenseer, adiutoriam suppeditante operam doctrice Sigride Albert, a die X° ad IVum a. kal. Aug. (23-29.VII) celebrabitur, ut hac pagina nuntiatum est. Scribant quicumque participare cupiunt, si serissime duobus mensibus ante initium, ad Societatem Latinam, Universität - FR 5.2, Postfach 151150, D-66041 Saarbrücken.

SEPTIMANA LATINA AMOENEBURGENSIS XVIIIa Amoeneburgi videlicet, haud longe ab urbe Marburgo, a. d. IVum kalendas Augustas inchoabitur et nonis Augustis (29.VII-5.VIII) finietur. Moderabuntur Thomas Gölzhäuser, Mechtild Hofmann, Wolfram Bohmhammel, Kurt Hille. Qua de re paginam hanc interretis Anglicam aperiatis vel ipsam scidulam exarandam vel interrogandi causa hac inscriptione electronica utamini.

L.V.P.A.e SEMINARIUM XIIIum "de Principe" Pragae in capite videlicet Bohemiae pridie kal. Augustas incohabitur et postridie nonas Augustas (31.VII-6.VIII) finietur. Moderabuntur cum praeside LVPAE mag. Inga Pessarra Grimm, ad quam epistulas mittere licet, prof. Bohumilla Mouchova et dr Iosephus Simandl. Praeconium mox sede hac Lupana vulgabitur.

FERIAE LATINAE FERIGOLETENSES VII, ut nobis auditum est, in deversorio abbatiae Sancti Michaelis Ferigoletensis, haud longe ab urbe Avennione, pridie kalendas inchoabuntur et a. d. VIIum idus Augustas absolventur (31.VII-7.VIII). De hac re si plura comperire vis, ad ipsam moderatricem scribas Mariam Antoninam Avich, 21b rue Sainte Anne de Baraban, F-69003 Lyon.

SEMINARIUM BELGICUM Societatis Latinae Saravipontanae in abbatia Maredsolensi, quae haud multum distat ab urbe Namurco, moderante doctore P. Caelesti Eichenseer, adiutoriam suppeditante operam doctrice Sigride Albert, postridie nonas Augustas incohabitur et pridie idus Augustas finietur (6-12.VIII), ut hac pagina nuntiatum est. Quod qui participare cupiunt, scribant ad Societatem Latinam, Universität - FR 5.2, Postfach 151150, D-66041 Saarbrücken.

SYMPOSIUM LATINUM quod instituet Fundatio Melissa Bruxellis in Gallia Belgica inchoabitur postridie nonas et absolvetur idibus Augustis (6-13.VIII). Ibi participibus dabitur occasio sermonis exercendi et de variis argumentis disputandi. Qua de re sedes aranei haec, ut solitum est, vos certiores faciet, reliqua vero ab ipso moderatore sciscitari vobis licebit.

L.V.P.A.e BIDUUM XXVIIIum de "Herode" Andreae Gryphii Muguntiaci in instituto c. n. Erbacher Hof inchoabitur pridie idus et finietur idibus Octobribus (14-15.X). Interroganda est Lupae moderatrix Inga Pessarra Grimm. Plura vero in ipsa sede Lupana hic mox innotescent.