EVENTA

 2008   2007   2006   2005   2004   2003   2002 
 

CONVENTUS IN ANNUM MMVUM INDICTI

L.V.P.A.e BIDUUM XXVum de Hieronymi Sanctorum legendis habebitur pridie nonas et nonis ipsis Iuniis (4-5.VI) in instituto c. n. LVHS Freckenhorst (prope Monasterium). Interroganda est Lupae moderatrix Inga Pessarra Grimm. Plura vero in ipsa sede Lupana hic cognoscatis.

AESTIVA ROMAE LATINITAS, id est cottidianae praelectiones quibus P. Reginaldus Foster OCD, ab epistulis Summi Pontificis, discipulos Latine docebit, in monte Ianiculo, iuxta ecclesiam Sancti Pancratii hoc quoque anno, ut nobis auditum est, mense Iunio et Iulio Romae habebitur. Interrogandus est ipse moderator P. Reginaldus Foster OCD, Piazza S. Pancrazio 5A, I-00152 Roma (tel. ++39/06/58540206). Nonnulla etiam scitu digna enarrat optima discipula in pagina hac.

SEMINARIUM HELVETICUM Societatis Latinae Saravipontanae Morsaci in Helvetia moderante doctore P. Caelesti Eichenseer, adiutoriam suppeditante operam doctrice Sigride Albert, a die IX° ad IIIum ante kal. Aug. (24-30.VII) celebrabitur. Scribant quicumque participare cupiunt, si serissime duobus mensibus ante initium, ad Societatem Latinam, Universität - FR 5.2, Postfach 151150, D-66041 Saarbrücken.

SEPTIMANA LATINA AMOENEBURGENSIS XVIIa Amoeneburgi videlicet, haud longe ab urbe Marburgo, a. d. IXum kalendas Augustas inchoabitur et a. d. IIIum (24-30.VII) finietur. Moderabuntur Thomas Gölzhäuser, Mechtild Hofmann, Wolfram Bohmhammel, Kurt Hille. Qua de re paginam hanc interretis Anglicam aperiatis vel ipsam scidulam exarandam vel interrogandi causa hac inscriptione electronica utamini.

SYMPOSIUM LATINUM quod instituet Fundatio Melissa in Italiae finibus amoenissimis Leucadis habebitur a die IX° ad diem IIum (pridie) kal. Aug. (24-31.VII). Quo loco participibus dabitur occasio sermonis exercendi et de variis argumentis disputandi. Multa hic accuratissime descripta sunt, reliqua vero ab ipso moderatore sciscitari vobis licebit.

FERIAE LATINAE FERIGOLETENSES in deversorio abbatiae Sancti Michaelis Ferigoletensis, haud longe ab urbe Avennione, die V° a. kalendas inchoabuntur et pridie nonas Augustas absolventur (28.VII-4.VIII). De hac re si plura comperire vis, ad ipsam moderatricem scribas Mariam Antoninam Avich, 21b rue Sainte Anne de Baraban, F-069003 Lyon.

CONVENTICULUM AESTIVUM LEXINTONIENSE QUINTUM in studiorum universitate Kentuckiana moderante professore Terentio Tunberg die IV° a. kalendas incohabitur et postridie nonas Augustas finietur (29.VII-6.VIII). Qui plura de hac re cupiant comperire, paginam hanc Latinam interretis aperiant. Dies vero Anglice tantum hic indicati sunt. Qui vero nomina sua dare cupiant, ad ipsum moderatorem professorem Tunberg scribant.

SEMINARIUM BELGICUM Societatis Latinae Saravipontanae in abbatia Maredsolensi, quae haud multum distat ab urbe Namurco, moderante doctore P. Caelesti Eichenseer, adiutoriam suppeditante operam doctrice Sigride Albert, a die VII° ante idus Augustas ad idus ipsas celebrabitur (7-13.VIII). Quod qui participare cupiunt, scribant ad Societatem Latinam, Universität - FR 5.2, Postfach 151150, D-66041 Saarbrücken.