EVENTA

 2010   2009   2008   2007   2006   2005   2004   2003   2002 
 

CONVENTUS IN ANNUM MMIIIUM INDICTI

L.V.P.A.e BIDUUM XXIIum de itineribus ad sanctuaria Christiana habebitur nonis Aprilibus et postridie (5-6.IV) in LVHS Freckenhorst, in Germaniae finibus Monasteriensibus, docente atque moderante Norberto Thiel. Qua de re interroganda est Lupae moderatrix Inga Pessarra Grimm. Plura vero in ipsa sede Lupana hic cognoscatis.

AESTIVA ROMAE LATINITAS, id est cottidianae praelectiones quibus P. Reginaldus Foster OCD, ab epistulis Summi Pontificis, discipulos Latine docebit, in monte Ianiculo, iuxta ecclesiam Sancti Pancratii, a. d. Vum idus Iunias inchoabitur et postridie kal. Augustas finietur (9.VI-2.VIII). Interrogandus est ipse moderator P. Reginaldus Foster OCD, Piazza S. Pancrazio 5A, I-00152 Roma (tel. ++39/06/58540206). Nonnulla praeterea scitu digna enarrat optima discipula in pagina hac.

SEMINARIUM HELVETICUM Societatis Latinae Saravipontanae Morsaci in Helvetia moderante doctore P. Caeleste Eichenseer, adiutoriam suppeditante operam doctrice Sigride Albert, a die XIII° ad VIIum ante kal. Aug. (20-26.VII) celebrabitur. Scribant quicumque participare cupiunt, si serissime duobus mensibus ante initium, ad Societatem Latinam, Universität - FR 5.2, Postfach 151150, D-66041 Saarbrücken. Qua de re paginam hanc inspicere oportebit.

FERIAE LATINAE VINDOBONENSES Familiae Sancti Hieronymi moderante ipso P. Suitberto H. Siedl a die XII° ad IVum a. kal. Augustas (21-29.VII) apud Cistercensium monasterium Sanctae Crucis in suburbio Vindobonensi eiusdem nominis habebuntur. Scribant participes ad moderatorem Prof. Dr. P.Suitbertum H. Siedl, Karmelitenkonvent, Grabenstr. 144, A-8010 Graz. De Familiae Sancti Hieronymi inceptis hanc paginam aperite.

CONVENTICULUM AESTIVUM LEXINTONIENSE TERTIUM in studiorum universitate Kentuckiana moderante professore Terentio Tunberg die XI° a. kal. Augustas incohabitur et pridie kal. Augustas finietur (22-31.VII). Qui plura de hac re cupiant comperire, paginam hanc Latinam interretis aperiant. Dies vero Anglice tantum hic indicati sunt. Qui vero nomina sua dare cupiant, ad ipsum moderatorem professorem Tunberg scribant.

FERIAE LATINAE FERIGOLETENSES a die X° ad IIIum a. kal. Augustas (23-30.VII) in deversorio abbatiae Sancti Michaelis Ferigoletensis haud longe ab urbe Avennione celebrabuntur. De hac re si plura comperire vis, ad ipsum moderatorem scribas Ioannem Claudium Champeau, 121 chemin des Moulins superieur, F-06510 Gattières (tel. ++33/493/291702).

SEPTIMANA LATINA AMOENEBURGENSIS XVa Amoeneburgi videlicet, haud longe ab urbe Marburgo, a die VI° ante kal. ad diem IVum ante nonas Augustas (27.VII-02.VIII) celebrabitur moderatoribus Thoma Gölzhäuser, Mechtilda Hofmann, Vulframo Bohmhammel, professore doctore Nicolao Sallmann, Nicolao Bottler, Conrado Hille. Qua de re paginam hanc interretis Anglicam aperiatis vel ipsam scidulam exarandam vel interrogandi causa hac inscriptione electronica utamini.

OFFICINA POETICA LATINA in Polonia hoc anno iterum habebitur ad Lapidem Magnum, non longe a Silesiaca urbe Opolia (Opole/Oppeln), a die IV° a. nonas ad diem IIIum a. idus Augustas (2-11.VIII), moderante Anna Elissa Radke poetria doctissima. Qua de re ipsa moderatrix interroganda est et pagina haec inspicienda.

DIALOGOI HELLENIKOI. Colloquia lingua Graeca antiqua eademque praecellenti habenda inter diem IIIum a. nonas Augustas et diem XVIum a. kal. Septembres (3-17.VIII) prope Patras instituentur. Quod inceptum Attico sermone hic descriptum videbitis. De colloquio vero huius anni verba invitatoria hic legite et ad nomen dandum moderatorem ipsum electronice adite.

L.V.P.A.e SEMINARIUM VINDOBONENSE ALTERUM IDEMQUE MELISSANUM cooperante Domo Latina Bruxellensi indictum apud Cistercensium monasterium Sanctae Crucis in suburbio Vindobonensi eiusdem nominis pridie nonas Aug. incohabitur et a. d. III idus Augustas (4-11.VIII) finietur. Sessiones vero in facultate theologica habebuntur. Qua de re et sedem Lupanam inspicite et novam Melissanam nuper in Latinitatis honorem confectam, scribite vero ad moderatricem Ingam Pessarra Grimm.

SEMINARIUM BELGICUM Societatis Latinae Saravipontanae in abbatia Maredsolensi, quae haud multum distat ab urbe Namurco, moderante doctore P. Caelesti Eichenseer, adiutoriam suppeditante operam doctrice Sigride Albert, postridie nonas Augustas incohabitur et pridie idus finietur (6-12.VIII). Quod qui participare cupiunt, scribant ad Societatem Latinam, Universität - FR 5.2, Postfach 151150, D-66041 Saarbrücken. Qua de re paginam hanc inspicere oportebit.

SEPTIMANA LATINA cum saltationibus, ut sede Lupana nuntiatum est, in Palatio Moravensi (Morawa; Muhrau) fiet diebus XVI° - IX° a. kal. Septembres (17-24.VIII), moderante Mario Alexa, Burgstr. 3, D-59368 Werne.

SYMPOSIUM LATINUM SAMMARINENSE a kalendis ad nonas Septembres (1-5.IX) Arimini celebrabitur moderantibus prof. Fabricio Pennacchietti et doctrice Vera Barandovská. Cuius praeconium hic descriptum videbitis. Ceterum ad ipsam moderatricem scribendum erit.

L.V.P.A.e BIDUUM XXIIIum de Alberto Magno habebitur a. d. Vum idus Octobres et postridie (11-12.X) in domo c. n. Mariengrund, Nünningweg 133, D-48161 Münster, docente Petro Jungwirth. Qua de re interroganda est Lupae moderatrix Inga Pessarra Grimm. Plura vero in ipsa sede Lupana hic cognoscatis.