
|

|

|

|

|

|
EVENTA
CONVENTUS IN ANNUM MMXIUM INDICTI
AESTIVA ERUDITIO ALTIOR, id est quotidianae praelectiones quibus P. Reginaldus Foster OCD, ab epistulis Summi Pontificis scriba emeritus, discipulos Latine docebit, inter Americanos Milvaukiae in Visconsinia hoc anno mensibus Iunio et Iulio habebitur, cum incohetur postridie nonas Iunias et a. d. IIIum kal. Augustas finiatur (6.VI-30.VII), quod nobis hoc quidem fonte innotuit. Interrogandus est moderator idemque magister eximius P. Reginald Thomas Foster OCD, 3553 South 41st St Apt. 403, Milwaukee, Wisconsin 53221-5744 (USA).
CONVENTICULUM VASINTONIENSE Aquis Albis in Collegii Vallis Aqualbensis celebrabitur: postridie kal. Iulias incohabitur et postridie nonas Iulias finietur (2-8.VII). Quod tamen conventiculum praecedet biduum sessionum praeparatoriarum quod pridie kal. et kalendis ipsis Iuliis habebitur. Qua de re sedem hanc conditorum quaeso inspicite.
RUSTICATIO Latine loquentium, id est praelectiones per quas discipuli iam in Latine legendo aliquantulum progressi Latinitate merguntur, quas instituit Septemtrionale Americanum Latinitatis Vivae Institutum (SALVI), in Oppido Caroli, quod in Virginia Occidentali situm est, a die V° a. idus Iulias ad diem XVIIum a. kal. Augustas habebitur (9-16.VII). Quod hac pagina nuntiatum est, ex qua aditus ad inscriptionis scidulam datur.
SEMINARIUM OTTILIENSE Societatis Latinae Saravipontanae in archiabbatia Ottiliensi, in Bavaria sita inter Monacum et Landsbergam, a die XV° ad diem Xum a. kal. Augustas (18-23.VII) celebrabitur, ut hac pagina nuntiatum est. Scribant quicumque participare cupiunt, si serissime duobus mensibus ante initium, ad Societatem Latinam, Universität - FR 5.2, Postfach 151150, DE-66041 Saarbrücken.
FERIAE LATINAE FERIGOLETENSES XXVIIIae sub auspiciis Operis Fundati quod Latinitas nuncupatur in deversorio abbatiae Sancti Michaelis, haud longe ab urbe Avennione, ut nobis quidem auditum est, a die XIII° ad d. VIum a. kal. Augustas habebuntur (20-27.VII). Qua de re ipsam moderatricem sub hac inscriptione electronica interrogare quaeso ne neglexeritis.
CONVENTICULUM LATINUM LEXINTONIENSE in studiorum universitate Kentuckiana moderante professore Terentio Tunberg a. d. XIIum kal. Augustas incohabitur et a. d. IVum kal. Augustas finietur (21-29.VII). Qui plura de hac re cupiant comperire, paginam hanc Latinam interretis aperiant, vel introductionem hanc Latinam iucundissimam eandemque doctissimam spectent. Qui vero nomina sua dare cupiant, ad ipsum moderatorem professorem Tunberg ad kalendas Apriles scribant, ut inter participes horum colloquiorum annumerentur.
SEPTIMANA LATINA AMOENEBURGENSIS XXIVa, ut par est, Amoeneburgi, qui locus haud multum distat ab urbe Marburgo, a d. III° a. kal. Augustas ad d. VIIIum a. idus Augustas celebrabitur (30.VII-6.VIII). Septimanam Anglicis verbis hic descriptam videbitis et scidulam exarandam hic.
SEMINARIUM TREVERICUM Societatis Latinae Saravipontanae Augustae Treverorum in Germania a VII° a. idus ad ipsas idus Augustas celebrabitur (7.-13.VIII), ut hac pagina nuntiatum est. Scribant quicumque participare cupiunt, si serissime sex septimanis ante initium, ad Societatem Latinam, Universität - FR 5.2, Postfach 151150, DE-66041 Saarbrücken.
SEMINARIUM LVPAnum XVIum anni MMXIi compertum habemus in castello ad Lapidem Silesiae (vulgo Kamień Śląski) in finibus Opoliae Polonicae habitum iri. Tantae rei rogamus ne immemores sitis, ut sedem Societatis illius optime meritae de re pergatis inspicere, qua dies seminarii mox innotescent.
|
|

|

|

|