EPISTULARUM COMMERCIUM

Quot inter vos amicos amicasve quaesiverunt quibuscum Latinum inirent epistularum commercium? Id saepe, fatemur, difficile esse videtur. Nos vero id facilius facere conamur celeriusque.

Verisimiliter minime ignoratis alios iam Latinitatis cultores epistularum commercia proposuisse, nos vero nunc curabimus ut electronica oriantur commercia: rete enim efficax est idemque celeritate pollet minime aequanda; id praeterea quod proponimus voluimus nullo vinculo constringi, ut ad Interretis indolem maxime pertinere videtur.

Nullus hic erit moderator, nec alium quemquam videbitis aliis aliorum inscriptiones traditurum: ipsi vero, in Epistularum Commercium nomen cum dederitis, elenchum inspicietis eorum quibus cordi est Latinas epistulas conscribere. Apparebit praeterea quae sit uniuscuiusque aetas, qui sexus, quibus in studiis versetur quibusque oblectationibus potissimum delectetur; innotescent et ea quae singulis participibus addere libuerit. Postea vestrum erit cum aptissimis hominibus inire commercia. Si vero personalia vestra post nomen datum delere volueritis, erit vobis aranearius magister adeundus. Si quid est de Epistularum Commercii usu quod minime liqueat, paginam auxiliarem quaesumus inspiciatis, quam evolvere poteritis si ad pedem huius paginae verbum "explicatio" muris ictu tetigeritis.



ADITUS EXPLICATIO