AENIGMATA
AENIGMATA TATUINI
Nativa penitus ratione heu fraudor ab hoste;
nam superas quondam pernix auras penetrabam,
vincta tribus nunc in terris persolvo tributum.
Planos compellor sulcare per aequora campos;
causa laboris amoris tum fontes lacrimarum
semper compellit me aridis infundere sulcis.
Celsicolae nascor foecunda matris in alvo
quae superas penitus sedes habitare solescit.
Sum petulans agilisque, fera insons; corporis astu
ardua ceu pennis convecta cacumina scando,
veloci vitans passu discrimina Martis.
Discernens totum iuris, natura locavit
nos pariter geminos una de matre creatos.
Divisi haud magno parvi discrimine collis,
ut nunquam vidi illum nec me viderat ipse;
sed cernit sine me nihil ille nec sine cerno.
Est mirum ingrato cunctis quod nomine dicor,
cum rarum aut dubium qui me sine vivere constat,
nec ego privatim constare bono sine possum;
certum namque bonum si dempserit omne, peribo,
iam mihi nulla boni innata est substantia verri.
Regem me quondam gnari et dominum vocitabant,
sceptri dum solus tum regmen in orbe tenebam.
Pro dolor! Heu, socia virtute redactus inermem,
hostilis subito circum me copia cinxit,
ac deinceps miserum servis servire coegit.
Eximio quondam saeclis sum nata parente,
quem diris vinctum dampnis regno spoliavi.
Septenas pariter mihi deservire parabam
reginas comitum saeptas cum prole maligna.
Parvulus ast obiens me iam prostraverat armis.
Grande caput collo consertum sumere cernor,
cui penitus nulli constant in vertice crines.
Heu! Fato miser, immobili qui sto pede fixus,
cedere tantundem siniturus verticis arcem.
Insons vindictam sed nolo referre nocenti.
Multiferis omnes dapibus saturare solesco;
quadripedem hinc felix ditem me sanxerat aetas
esse, tamen pulchris fatim dum vestibus orner.
Certatim me praedones spoliare solescunt,
raptis nudata exuviis mox membra relinquunt.
Innumerae sumus, et simul omnes quaeque sonamus,
una loqui nequit; nos taetrae ludimus albis.
Et licet alta loquamur, non sonus auribus instat;
praeteritum loquimur, praesens et multa futura.
Dux ego linguarum resonans et prima per orbem
dicor et unum, quingentos vel mille figuro;
atque vocari primus per me coepit Adamus.
Do domina linguae pueris me vim resonare.
Non labor est penitus pergenti in lumine Phoebi,
sed mihi difficilis longas discurrere noctes,
umbriferis varias in noctibus intro figuras.
Post ego deficiens, tunc offert lumina frater.
Nunc aro, nunc operor, consumor in omnibus annis;
multae sunt cereres, semper desunt mihi panes;
et segetes colui, nec potus ebrius hausi.
Tota urbs pallebat quo signo verba sonabam.
Post alias reliquas Augustus me creat auctor;
utor in alterius, nam non specialis imago
concesa est mihi: cum pro denis sola videbor,
unaque sum forma sed vim retinebo duarum.
Per me mors adquiritur et bona vita tenetur;
me multi fugiunt multique frequenter adorant;
sumque timenda malis, nom sum tamen horrida iustis;
damnavique virum, sic multus carcere solvi.
Nunc tego quosque viros a quis et retro tegebar,
ac durum frigus miserans hiememque repello;
tempore luciferi solis movebo calorem.
Stans tamen aec faciam, succumbens utraque nunquam.
Quod reliquis in me libet, hoc mihi vile defectum
praebet, et extinguor quo multis lumina praesto,
cumque aliis possum splendescere, non mihi lux sum;
pars quoque quae multis lucet, haec taetra videtur.
Pergo per innumera flexis discursibus arva,
sed locus et specialis habet me semper et unus.
Cum duo nomina praecedat mea syllaba eadem,
incipit hoc una nomen qua syllaba et illud.
Nomine cur isto brevis est et longa per illud?
Littera subtrahitur, post haec fulgebo per orbem.
Cum corio ante meo tectus vestitus et essem,
tunc nihil ore cibi gustabam, oculisque videre
non potui; pascor nunc escis, pelle detectus
vivo; sed exanimis transivi viscere matris.
Non volo penniger aethram, non vago rura pedester;
sic manibus pedibusque carens me pennula fulcit.
Trano per undisonas ac turgida caerula lymphas,
astruferumque polum et sublime peragro tribunal.
Cursu pennigeros celeri similabo volucres;
nunc fera sum maculis furvi stellata coloris,
nunc fluvius rapido dicendus valce meatu.
Nomine saepe meo Persi dixere sagittam.
Muneror orbiculis ut pardus discolor albis,
lucror equo collum par forte pedesque buballo,
et cephal aptatum tuberosi more cameli.
Respectaeque rei cuiusque resumo colorem.
Nomen imago dedit servandum voce Pelasga;
narratur mihi quod dorsum, iuba, hinnitus aeque
assimilatur equo, sed rostrum vertit aduncum
ad frontem versus; mordens ceu dentibus apri,
rorifluo cunctos degens in gurgite phoebos,
rura per umbriferas depascor florida noctes.
India litoribus propriis me gignit amoenam.
Collum nam torques ruber emicat, ala colore
tam viridi decorata est; et mea latior instat
lingua loquax reliquis avibus; hinc verba sonabo
nomina et humanae reddam de more loquelae;
nam natura mihi ave est vel iam dicere care (chaere?),
cetera per studium depromam nomina rerum.
*
* *
AENIGMATA VARIA
(a Lucia Mattera Circuli amica conscripta)
Aer et aqua sum; rosea, candida aut nigra,
ex alto omnia specto (sed sine superbia).
Non sum princeps, nec rex aut dux.
Sed mihi sanguis est ruber interdum.
Olim eram bos, nunc sonitus, quem vides
et audis. Cauda est mihi, parva et multicolor.
Fratres sumus, matre ex non una.
Ego in scopulis vivo,
meus frater in ramis velut nidus.
Ne nos tetigeris, quia pungentes sumus;
telis induti, sub dura pelli
dulces deponimus arma belli.
E foliis consto, sed liber non sum;
"oleum oleo" (non est iocum verborum)
nec mihi deest in capiti sal.
Totum cerebrum, caput durum.
Nullum ingenium, sed habeo saporem.
Omnibus linguis possum loqui,
etsi tantum filo vocis,
quod si abest,non est cura,
immo hoc est mihi vita futura.
Vocor flos, at sine stelo,
saepe bibor, saepe edor.
Nullum habeo petalum
sed lacte sum perplenus.